| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
451
corpus A solitarium, igitur grauius corpus nem pè ag
gregatum ex A, & B percurret eodem tempore G spa
tium CF minus quidem, quàm CD transactum à soli
tario corpore A minùs graui, quod repugnat hypo
thesi; grauius enim in vacuo descendere debuerat
velociori motu, quàm minùs graue. Non ergo fieri
potest vt corpus grauius in vacuo celeriùs, quàm mi
nùs graue feratur.
Cap. 10. de
æquitempo
ranea natu
rali veloci
tate grauium.
De vi per
cuss. cap. 5.
axio. 3 [...]
Cap. 10. de
æquitempo
ranea natu
rali veloci
tate grauium.
Secundo loco sit grauius corpus A, si fieri potest,
minùs velox, quàm B, scilicèt A percurrat minus spa
tium CE, sed B maius spatium CD eodem tempore G;
& si cutiant ea dictum est, duo corpora A, & B simùl
connexa velociora erunt pigriore corpore A, & ideò
corpus grauius, scilicèt aggregatum ex A, & B velo
ciùs descendet, quàm minùs graue A, quod rursùs hy
pothe si repugnat, non igitur est possibile vt corpus
magis ponderosum in vacuo citiùs, aut tardiùs descen
dat, quàm minus graue; quare necessè est, vt ambo
æquali velocitate in vacuo ferantur, quod fuerat de
monstrandum.
PROP. CCXIII.
Idipsum aliter demonstrabitur.
SIt corpus BC grauius, quàm A; dico in vacuo ea
dem velocitate ambo descensura. Resecetur ex
ponderosiori BC portio aliqua B æquè ponderans, ac
A, igitur licèt æquiponderantia corpora B, & A inæ
quales moles habebant ęquè velocia erunt in vacuo;