| Gassendi, Pierre De motu impresso a motore translato epistulae duae 1642 |
|
37
tensio inter ducendum rectam fiat, motis ex ordine
digitis, manu, cubito, bracchio super propriis, ac
specialibus centris. Considera quoque vt inter ex
pedite ambulandum, spontaneus ille bracchiorum
motus, cuius centrum scapulæ sunt, non perinde sit
defatigationi obnoxius, ac motus crurum, cuius
centrum coxendices, quod non perinde inhibeatur,
& multiplicari cogatur: sed istud tamen obiter. De
nique, si quis quærat motum, qui violentus maximè
sit, is esse videtur vterque, de quo heic loci agitur;
nempe qui non modò est in re projecta, dum sursùm
contendit, sed etiam, qui in re cadente, dum fertur
deorsùm. Argumento est, quòd vt ille est ab ex
terno principio, ita hic non possit esse ab interno, qua
le formam dicunt, & quale perseuerans vniusmodi,
intelligi causa non possit, tanti illius, ac tam inæqua
bilis impetus; qui cùm aliunde non valeat incremen
tum continuum infinitè accipere, ideò longè abest,
vt durare perpetuò possit. Quid dico verò perpe
tuò? cùm prolixissimus omnium vix vnico horæ mo
mento perduret, eaque ratione peragatur, vt si ca
dens ex alto corpus minùs benè compactum sit, im
petu ipso dissipetur; intelligamusque, si casus in im
mensum pateret, impetusque eadem semper propor
tione in immensum incresceret, nullam penitùs com
pactionem ad inexsolubilitatem corporis esse suffe
cturam. Quod sanè conuincit hunc motum natura
lem propriè non esse, sed violentum potiùs, imô
euasurum tandem violentissimum, siue quo violen
tior excogitari non valeat; cùm is, qui à natura est,