425
atque ut BA ad CA, ita est EA ad IA; similia quippe sunt
triangula
ABE & ACI. Cæterùm si rotulæ X insistens funi­
culus
jungeret vectis extremitatem K & pondus aliquod ad­
nexum
in fungens munere potentiæ elevantis; hoc descen­
dens
ex S in M elevaret vectem in B, & lapidem, qui penderet
ex
C: sed angulus ABX esset multò obtusior quàm Supple­
mentum
acuti ICA ad duos rectos, ac proinde Sinus anguli
ABX esset multo minor quàm EA Sinus anguli obtusi ABF:
igitur
multo minor esset Ratio momenti potentiæ applicatæ in
B
ad momentum ponderis in C, quàm sit Ratio BA ad CA,
hoc
est KA ad LA. Sola igitur potentia vivens potest ita sui
motûs directionem inflectere, ut eundem faciat cum vecte an­
gulum
, ideóque elevans vectem acquirat majorem sustinendi
facilitatem
.

His consequens est, quantò altiùs supra horizontem eleva­
tur
vectis cum pondere pendulo, tantò validiùs a pondere pre­
mi
aut urgeri hypomochlium A. Nam quemadmodum in vecte
horizontali
AK pondus in L suspensum magis premit hypomo­
chlium
A vicinum quàm potentiam K remotam ex hypothesi,
ita
elevato vecte multo magis premitur hypomochlium, quia
quodammodo propiùs illi admovetur pondus in I quàm in L,
suáque
innatá gravitate in vecte elevato conatur versù hypo­
mochlium
quasi secedens à potentia; ut nihil dicam de vecte
ipso
, cujus gravitas, maximam partem, innititur fulcro.

CAPUT IX.

An duo pondus gestantes æqualiter premantur.

HActenus disputatis proximè affinis est præsens quæstio, qua
inquirimus
, utrùm æqualis sit labor duorum in codem pon­
dere
gestando consentientium. Et quidem si movendum sit
pondus
atque trahendum, cur duo simul faciliùs illud mo­
veant
, quàm singuli, omnes intelligunt; quia plus impetûs à
duobus
producitur, quàm à singulis; & quem impetum mo-