| Gassendi, Pierre De motu impresso a motore translato epistulae duae 1642 |
|
36
leat, vtrum quispiam motus naturalis sit, an vio
lentus; idcircô, vel ex eo, quòd motus principiorum,
qui est maximè naturalis, æquabilissimus ex se est;
videtur æquabilitas assumi posse, vt character, quo,
si adsit, iudicemus motum esse naturalem, si absit, violen
tum. Et sanè cum sit commune effatum, Nihil violen
tum esse perpetuum; cui est consentaneum, vt quod
est naturale perpetuum sit; constat radicem perpe
tuitatis esse æquabilitatem, cessationis inæquabilita
tem; quatenus id solùm, quod neque inualescit, ne
que debilitatur, perdurare potest; nihilque potest
naturæ vi aut increscere, aut decrescere infinitè. Ad
hæc, si quis requirat motum in hisce rebus compo
sitis, qui sit maximè naturalis, perspicuum videtur
cum esse cælestem; quatenus est præ cæteris æquabilis,
atque perpetuus; delecta ab authore circulari forma,
secundum quam, principiò, & fine carentem, esse
æquabilitas, & perpetuitas posset. Et ne causeris
motum animalium videri potiùs naturalem; vide vt
vel sola ipsa lassitudo violentiam quandam indicet;
cùm aliunde animalium motus ea solum ratione vi
deatur esse naturalis, qua ex circularibus componi
tur; quippe violentus, qua ratione isti circulares
imperfecti sunt, atque impediti. Paradoxum vide
retur, non posse vllum motum ab animali exseri, qui
simpliciter rectus sit; neque hominem v. c. ducere
posse digito, aut stilo rectam lineam, nisi pluribus
motibus circularibus compositis simùl: Verùm res
tam penè intelligitur ex iis, quæ paulò antè sunt dicta;
& obseruare solùm est opus, quomodo bracchij ex-