35
runt nihil esse aliud, quàm species quasdam motus lo­
calis
. Deinde nullus videtur motus, qui secluso primæ­
uo
illo, non possit censeri violentus: quatenus nullus est,
qui
nisi cum impulsione vnius rei in aliam fiat, ex quo
effectum
est, vt Aristoteles, etiam rerum cadentium
quæsierit
motorem externum, principium nempe
generans;
& in motibus animalium distinguendas
censuerit
parteis, quarum aliæ mouerentur ab aliis,
ad
vsque vnam, que moueret, per se immota. Ne­
que
videri ab surdum debet, esse continuam aliquam
in
rebus naturæ violentiam; quoniam ipsa quoque
violentia
ex censeri naturalis potest, quod Au­
thor
naturæ illam instituerit, quæ gignundis rebus
naturalibus
inseruiret; cum constet nihil alterari,
nihil
interire, nihil exoriri, absque motu reciproco,
siue
actione, & reactione, qua vnaquæque res vim
patiatur;
adeo proinde vt violentia naturas singu­
lareis solùm, non vniuersalem attineat. Prætereà
cum
motus naturalis, & violenti voces non videan­
tur
nobis esse confundendæ, ea mihi semper vtrius­
que
notio visa est commodissima, vt naturalis ap­
pelletur
, qui aut sponte, aut sine vlla repugnantia
fit
: violentus, qui præter naturam, aut cum aliqua
repugnantia
. Ita incessus animalis naturalis est, quia
sponte
sit: saltatio violenta, quia cum aliqua repu­
gnantia
. Ita trajectio globi per aërem violenta, quia
præter
naturam; volutio supra planum naturalis,
quia
nihil repugnat. Rursùs, quia sæpenumerò cau­
sa
seu spontanea, seu repugnans non apparet, &
quæri
potest quoddam criterium, quo discerni va-