| Fabri, Honoré Tractatus physicus de motu locali 1646 | ||||||
|
Secundò, per planum inclinatum tuncque si globus est, rotatur, quia
tollitur æquilibrium.
Tertiò, ita dimittitur globus, vt primò per manum quasi decliuem ca
dat, tuncque similiter rotatur propter eandem rationem.
Quartò, dimittitur funependulum, & tunc descendit per arcum.
Quintò, dimittitur cylindrus, cuius altera extremitas nititur solo, &
tunc descendit etiam per arcum.
Sextò, dimittitur baculus; sed inæqualiter, ita vt altera eius extremitas
cadat, antequam alia dimittatur, & tunc etiam circumagitur baculus; sed
hæc sunt facilis.
Theorema 5.
Aliquotâ mobile proiectum excipitur manu multis modis.
Primò, firma & fixa manu, in quam cadit eodem modo, quo caderet
in parietem, vt patet.
Secundò, manu repellente, tunque est maior ictus.
Tertiò, manu sensim subsidente, vt fallat ictum; sic lapidem sursum
proiectum cadentem ita excipimus manu, immò & maiorem globum,
vt vix vllum ictum sentiamus; quod vt fiat, manus retroagi debet, non
quidem pari velocitate cum globo, sed paulò tardiore motu, vt scilicet
modicum impetum imprimat globus; si enim manus pari velocitate
moueretur, nullum prorsus impetum imprimeret globus; si verò non
moueretur, sed omninò manus quiesceret, maximum ictum exceptus
globus infligeret; si verò moueatur sed paulò tardius aliquid impetus
imprimetur singulis instantibus, donec tandem totus ictus extingua
tur; adde quod mollities manus ad extinguendum ictum potissimum
confert; analogiam habes in lana, quæ tormentorum vim penitus
eneruat.
Quartò, vt longiùs repellatur pila, secundus modus adhiberi debet
eritque motus mixtus ex directo & reflexo.
Theorema 6.
Explicari possunt omnia phœnomena tractionis.
Primò, trahitur mobile per productionem impetus; nec enim po
tentia motrix, quæ reuerâ causa est tractionis, quidquam aliud produce
re potest; præterea quod trahitur, verè mouetur; igitur per impetum,
sic differt tractio à mera detentione, de qua suprà.
Secundò, hinc tractio est actio potentiæ motricis, qua mobile ipsum
propiùs accedit ad motorem; nam motor ad se trahit mobile; igitur
mobile accedit ad motorem: quod tantùm dictum sit de tractione di
recta; nam per reflexam, ipse motor ad mobile accedit, de qua
infrà.
Tertiò, quando trahitur aliquod mobile, impetus producitur in om
nibus illius partibus; probatur, quia omnes mouentur; igitur omnes
recipiunt impetum. Secundò, quia si tantùm in vna produci impetum