| Commandino, Federico Liber de centro gravitatis solidorum 1565 |
|

linea x cum sit minor circulo, uel ellipsi, est etiam minor fi
gura rectilinea y. ergo pyramis x pyramide y minor erit.
Sed & maior; quod fieri non potest. At si conus, uel coni por
tio x ponatur minor pyramide y: sit alter conus æque al
tus, uel altera coni portio X ipsi pyramidi y æqualis. erit
eius basis circulus, uel ellipsis maior circulo, uel ellipsi x,
quorum excessus sit spacium ω. Si igitur in circulo, uel eili
psi X figura rectilinea describatur, ita ut portiones relictæ
sint ω spacio minores, ciusmodi figura adhuc maior erit cir
culo, uel ellipsi x, hoc est figura rectilinea y. & pyramis in
ca constituta minor cono, uel coni portione X, hoc est mi
nor pyramide y. est ergo ut X figura rectilinea ad figuram
rectilineam y, ita pyramis X ad pyramidem y. quare cum
figura rectilinea X sit maior figura y: erit & pyramis X py
ramide y maior. sed erat minor; quod rursus fieri non po
test. non est igitur conus, uel coni portio x neque maior,
neque minor pyramide y. ergo ipsi necessario est æqualis.
Itaque quoniam ut conus ad conum, uel coni portio ad co