350
pro quo non est noua difficultas; nam est prorsus eadem ratio, nisi
quod
primò debet priùs imprimi motus rectus omnibus partibus erecto
cylindro
tùm vbi separatur à manu circulariis. Secundò centrum potest
accedere
propiùs ad summam extremitatem vel ad imam. Tertiò, ascendit
altiùs cylindrus, quò centrum motus orbis accedit propiùs ad sum­
mam
extremitatem. Quartò, potest extremitas ima impelli duobus mo­
dis
: primò si retrò agitur, secundò si antè; sed quia hæc omnia perti­
nent
ad diuersos oblongæ hastæ motus iucundaque militaris illius exer­
citationis
phœnomena, quorum omnium rationem in singulari Theo­
remate
afferemus; totam rem istam remittimus.

Theorema 14.

Quando globus, seu rota voluitur in superficie curua immobili, omnes eius
partes
mouentur motu mixto ex duobus circularibus, scilicet ex motu circula­
ri
centri, & circulari orbis, est enim motus centri circularis si voluatur
globus
in orbe, hoc est in superficie curua; porrò hæc superficies vel est
conuexa
, vel concaua, vel est circuli maioris, vel minoris; itemque si con­
caua
vel est circuli æqualis, vel maioris, vel minoris; igitur sunt 6. nouæ
combinationes
, quæ si ducantur in 27. habebis 162. sed quia, si est con­
caua
minoris, vel æqualis, non potest globus in ea rotari. Hinc sunt tan­
tùm
4. legitimæ combinationes nouæ, quæ si ducantur in 27, habebis
108; sed iam seorsim rem istam consideremus.

Theorema 15.

Explicari possunt omnia phœnomena rotæ, quæ circa æqualem rotam immo­
bilem
it a rotatur, vt arcus mobilis, & immobilis decursi sint æquales. Sit rota
immobilis
centro L, radio AB; sit alia centro C æqualis priori, quæ ita
moueatur
, vt singuli arcus BE respondeant singulis arcubus BT, & pun­
ctum
E tangat in T, D in X, F in D. Primò centrum mouetur motu cir­
culari
, describitque circulum radio AC, scilicet duplum circuli immobi­
lis
ABX. Secundò motus centri est duplò maior motu orbis, id est eo
tempore
, quo in superficie conuexa decursus est arcus BT, centrum C
confecit
arcum CV duplum; cuius phœnomeni ratio clara est, quia sci­
licet
centrum C distat semper ab A toto radio AC duplo AB.

Tertiò potest describi linea, quam punctum B suo fluxu describit;
ducatur
semicirculus CVT; diuidatur in 12. partes æquales ductis radiis
AC
, AL, AV &c.qui secant circulum ABX in punctis YZ δγ &c. tùm
ex
punctis, quæ terminant ductos radios in semicirculo CVT descri­
bantur
circuli radio CB; haud dubiè tangent hi circuli circulum ABX
in
punctis YZ δγ &c. denique accipiatur arcus YG æqualis YB, tùm
ZH æqualis ZB, tùm δ I æqualis δ B, atque ita deinceps, & per puncta
BGHIK. &c. ducantur curua BGLMOQS, atque idem fiat sini­
strorsum
, & habebitur linea, quam suo fluxu describit punctum B; quod
breuiter
demonstratur, quia quando centrum C est in L, decurrit arcum
CL subduplum CV; igitur tangit in δ; igitur decurrit B δ subduplum
BT; igitur circa centrum C motu orbis conuersus est arcus subduplus