370

portio
valdè expansa, & rara erit, & ideò (ex Prop.
105.) eius pondus, & vis compressiua minor erit nen­
centesima, & octuagesima pars ponderis aeris ex­
terni
eiusdem molis: igitur illa non poterit supra
quæ
libellam eleuare idem pondus arginis aquei quod
in
aere aperto ab huius ingenti pondere suspendeba­
tur
: cùmque hoc sit falsum, æquè enim argines aquei
in
prædicto vacuo sublimantur, ac in aere aperto, igi­
tur
non ab aere ibidem non existente, vel rarissimo
argines prædicti suspenduntur.

Cap. 8. cur
exiguæ
aquæ
guttæ
supra
libellam aquæ
ascendunt
.

Cap. 8. cur
exiguæ
aquæ
guttæ
supra
libellam aquæ
ascendunt
.

Alij postea recurrunt ad scabritiem, & asperitatem
parietis
à qua impeditur descensus, suspendunturque
particulæ
aqueæ; sed hoc minimè sufficere videtur,
nam
ad summum dicta scabrities commoda esset, &
apta
ad retinendam aquam postquam semèl eleuata
fuisset
ad illam altitudinem, quatenùs ab asperitati­
bus
, veluti vncinis impediretur defluxus aquæ deor­
sùm
, at non possent aquam subleuare, cùm scabrities
vim
motiuam non habeat; & sanè asperitates nedum
non
adiuuarent, sed potiùs impedirent aquæ eleua­
tionem
in prædictis arginibus duplici nomine, primò
quia
eædem parietis scabrositates, quæ vim habent
prohibendi
descensum aquæ, impediunt quoque eius
ascensum;
præterea multò magis, & maiori vi ascen­
sus
aquæ impediri deberet quàm eius descensus, quia
in
ascensu aqua præter resistentiam asperitatis parie­
tis
superare debet impedimentum, & reluctantiam
propriæ
grauitatis, cum è contra in descensu ab hac
adiuuetur
. igitur scabrities parietis non potest essę