| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
368
energiam liberè exercere possit; hoc autem falsum̨
esse sic ostendemus; ablata aqua repleatur vas hydrar
gyro, quia ex hypothesi aduer
sarij, aer FKG parieti vasis con
tiguus minori vi comprimit sub
iectum mercurium K, quàm aer
HB ab eodem pariete magis remo
tus premat subiectum mercurium B, & præterea mercu
rius K, vel ęquilibratur cum mercurio B, vel minori mo
mento premit subiectum fluidum quam idipsum B, eò quòd il
le à parietis asperitatibus impeditur, hic verò libe
rè premit. igitur hìc quoque eleuari deberet mons mer
curialis versùs parietem, vt in aqua contingit, quod
est falsum, & repugnat experientiæ, potiùs enim de
primitur in foueam BGK, non ergo ab illa inæquali
aeris pressione aqueus monticulus versùs parietem̨
vasis eleuatur. Et licèt responderi posset quòd causa
huius diuersæ operationis pendeat à defectu analo
giæ mercurij, & parietis vasis, ob quem ille refugit
huius contactum, non tamen in dubium reuocatur ab
aduersarijs inæqualis illa aeris pressio supra mercu
rium, quare in rari casu operatur vis illa, qua mercu
rius a vasis superficie interna separatur vnà cum inæ
quali vi compressiua aeris, ideò in duobus vasis cy
lindricis angustis RST, & VXZ sit amplitudo, seu
basis ST maior, quàm XZ in eisque hydrargyrum in
fundatur vsque ad B, & E.
Cap. 8. cur
exiguæ aquę
guttæ supra
libellam aquæ
ascendunt.
Et quia non potest mercurij suprema portio à super
ficie interna fistulæ separari, nisi suspendatur efficien-