| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
367
alia simili vnctuosa materia, huius verò corporis re
maneat vna pars FK eminens supra aquæ libellam̨,
vel emineat paries eiusdem̨ 
vasis, tunc constat experientia,
quòd aqua non persistit in in
fima eius libella horizontali
AK, sed repit, ascenditque per superficiem eleuatam
KG efformando prisma aqueum triangulare, cuius
sectio est BGK, ibidemque retinetur suspenditurque
mons prædictus aqucus, non secus ac si à pariete cur
uo BG impediretur eius fluxus deorsum versus aquam
subiectam AB. Quia verò aqua non amittit naturalem
eius grauitatem, assignari debet causa à qua suspensa
retinetur, & quæ vis ipsam sursùm prius impulit.
Hæc profectò aut propria, & naturalis est ipsius aquę,
vt nimirùm sponte sua sursùm ascendat, ibidemquę
retineatur, aut hoc sit ab aliqua causa violenta ex
terna. Quòd verò non sit vis propria, & natiua ipsius
aquæ, patet ex superiùs dictis, quia nimirùm semper
aqua grauis est, exercetque suam vim compressiuam
versùs centrum telluris, vt sensus euidentia constat.
Cap. 8. cur
exiguæ aquæ
guttæ supra
libellam aquæ
ascendunt.
Alij postea recurrunt ad aeris vim compressiuam,
aiunt enim aerem contiguum interno vasis parieti GK
minori energia subiectam aquam K comprimere, quam
aer HB à pariete remotus premat subiectam aquam
B, propterea quòd illa quodammodo ab asperita
tibus parietis retinetur, ac impeditur ne libero co
natu, & fluxu premere queat aquam subiectam K cum
hæc vniuersam suam grauitatis, & virtutis elasticæ