346

PROPOSITIO IX.

Si duorum circulorum se exteriùs contingentium centra jungat
recta
linea, & ab unius centro ad alterius convexam peri­
pheriam
rectæ ducantur, subtensa arcus abscissi major est
quàm
differentia linearum angulum in illo centro consti­
tuentium
.

DUorum circulorum centra sint A & B, qui se tangant in C,
& jungat centra recta AB. Ex centro A in alterius con­
figure
vexam peripheriam ducatur
recta
AD abscindens arcum
CD. Dico linearum AD &
AC
angulum in centro A
constituentium
differentiam
ED minorem esse subtensâ
CD. Quia ex 20. lib. 1. duæ
lineæ
AC & CD simul majores sunt rectâ AD; auferantur
AC
& AE æquales, remanet CD major quàm ED. Simili
ratione
CI major est quam IF. & si sumatur angulus IAD,
etiam
ID major est quàm DH differentia inter AI & AD,
quia
in triangulo AID duo latera AI & ID majora sunt reli­
quo
DA, demptísque æqualibus AI & AH remanet ID ma­
jor
quàm DH.

PROPOSITIO X.

Si duo circuli se exteriùs contingant, & in uno æquales arcus
sumantur
, ad quorum extremitates ducantur rectæ à centro
alterius
circuli; differentia sinuum arcûs simpli & dupli ad
differentiam
Excessuum harum rectarum supra suum Radium
habet
minorem Rationem, quàm sinus arcûs simpli ad Exces­
sum
lineæ ad ipsum ductæ.

SInt duo circuli, quorum centra A & B, se contingentes in C,
sumantur
æquales arcus CI & ID, ad quos ex centro B