73
ex infinito cita corpora materiai.
est igitur natura loci spatiumque profundi,
quod
neque clara suo percurrere fulmina cursu
perpetuo
possint aevi labentia tractu
nec
prorsum facere ut restet minus ire meando:
usque
adeo passim patet ingens copia rebus
finibus
exemptis in cunctas undique partis.

Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
ne
possit, natura tenet, quae corpus inani
et
quod inane autem est finiri corpore cogit,
ut
sic alternis infinita omnia reddat,
aut
etiam alterutrum, nisi terminet alterum, eorum
simplice
natura pateat tamen inmoderatum.

nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
nec
mortale genus nec divum corpora sancta
exiguum
possent horai sistere tempus;
nam
dispulsa suo de coetu materiai
copia
ferretur magnum per inane soluta,
sive
adeo potius numquam concreta creasset
ullam
rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
nam
certe neque consilio primordia rerum
ordine
se suo quaeque sagaci mente locarunt