| Guevara, Giovanni di In Aristotelis mechanicas commentarii 1627 | ||||||
|
27
ad componendam integram scientiam de eodem subiecto
materiali ac passionibus illius; tum ex vnitate obiecti form
lis circa quod omnes scientiæ partiales conueniunt.
Quibus positis dicendum est, Mechanicam facultatem es
se vnicam scientiam totalem vnitate ordinis, ac obiecti for
malis, sub quà scientia totali tanquam sub specie atoma con
tinentur omnes conclusiones, vel scientiæ partiales Mecha
nicæ. Id quod facile probatur ex eo, quia omnis Mechani
ca cognitio versatur circa eandem rationem formalem obie
cti adęquati, nempe quantitatem ponderis artificiosè mouen
di, aut detinendi, licet non de eodem pondere, vel de eisdem F
ponderantibus in qualibet parte huius scientiæ persè agatur.
Deinde probatur, quia omnes conclusiones demonstratæ in
hac scientia, ordinantur ad plenam cognitionem obiecti expli
cati, siue per contemplationem partium illius, agendo de
hoc, vel illo graui, aut leui quod moueri debet, aut quiesce
re, siue per contemplationem plurium passionum quas idem
subiectum patitur, quatenus cadit sub artificiosam motionem
aut quietem. Rursus plurimæ conclusiones in ea demonstra
tæ, deseruiunt tanquam principia in demonstrationibus reli
quarum; vnde talis apparet ordo & connexio inter illas ad
inuicem, vt indubitanter ad eandem omninò scientiam tota
lem in specie sumptam pertinere ab omnibus dicantur.
Diuiditur autem hæc scientia totalis in plures partes ve
luti integrantes, ratione subiecti. Porrò cum eius subiectum
non sit vna & eadem indiuisibilis entitas, sed multiplex sub
ratione illa communi iam explicata corporis artificiosè mo
bilis, tot erunt partes huius scientiæ, quot sunt partes ipsius
adæquati subiecti de quo demonstrat qua ratione moueri de
beat aut quiescere. Et licet partes ipsæ adæquati subiecti
comparari possent ad illud tanquam species ad genus, sub
quo continentur, vt singula elementa, aut mixta respectu cor
poris in vniuersum quod artificiosè moueri potest, aut quie
scere; nihilominus cum ratio specificans scientiam, in præsenti
non attendatur penes propriam differentiam subiecti mate
rialis, sed penes rationem formalem sub qua consideratur in