318
dam, compensare. Quod dignaris mihi ad calcem sin­
gularium
ingenij tui parturitionum copiam offerre, id
nimiæ
bonitatis est, quam vt experiri non mereor, sic
sollicitare
non ausim. Operam tamen daturus sum,
vt
itinere istâc instituto, cùm Deo bene propitio in
Prouinciam
breui regrediar, tum coràm agam quas de­
beo
gratias, tum coràm fiam particeps, quorum esse
videbitur
communicatio non importuna. Si quid
supererit
, cùm deinceps in Patria conquiescere dabitur,
beabis me, quicquid me voles. Tu intereà rogatus
perge
, quod vltrò cœpisti; hoc est, ama me, & bene,
imò
optimè Vale. Parisiis, VI. Eid. Decembris.
M. DC. XLII.

FINIS.
figure