25

Quæ nam descriptio quidditatiua huius facul­
tatis
colligatur ex dictis, & quo pacto
ab
alijs scientijs distinguatur.

ADDITIO QVINTA.

Qvæ dicta sunt recapitulantes, hanc huius facultatis de­
scriptionem
colligere possumus ad explicandam to­
tam
quidditatem ipsius. Mechanica facultas, est
practica
scientia, quæ geometricis demonstrationibus nixa
versatur
circa quantitatem ponderis grauium & leuium, vir­
tutisque
qua artificiosè ac mirabiliter moueri debent, aut quie­
scere
ad finem intentum ab Artifice. In qua descriptione
ponitur
(practica scientia) loco generis, in quo conuenit cum
Philosophia
morali, cum Logica, ac Medicina; per idemque
distinguitur
à scientijs speculatiuis, quæ sane non ordinantur
ad
praxim, & à seruilibus artibus, quæ nullam includunt ratio­
nem
scientiæ, vt supra explicuimus. Per particulam verò
(geometricis demonstrationibus nixa) explicatur quædam
differentia
, qua talis scientia conuenit quidem cum scientijs
Mathematicis
subalternatis Geometriæ, vt Perspectiua, Geo­
desia, & Astronomia; distinguitur autem ab illis quæ vel
non
subalternantur Geometriæ, vt Musica & Arithmetica,
vel
nullo modo sunt Mathematicæ, vt Metaphysica, Philoso­
phia
naturalis aut moralis, Medicina ac Logica. Denique
per
cæteras particulas explicatur vltima differentia, ex pro­
prio
obiecto ac fine desumpta, qua certè huiusmodi scientia
optimè
distinguitur ab illis quæ non versantur circa quantita­
tem
aliquam; tum ab illa contemplatione Logica, aut Me­
taphisica, quæ tantum versatur circa quantitatem prædica­
mentalem; item à Physica quæ circa quantitatem solum
versatur
in quantum est affectio corporis naturalis, & in ordi­
ne
ad principium motus & quietis naturalis. Rursus non
minus
distinguitur, eadem differentia, à reliquis disciplinis
Mathematicis
, nam licet conueniat cum illis in hoc quod est