44

EVDOXIVS GNIDVIS Astronomus, Leonte iunior, & Platonis
Comes
in Aegyptum. Quintum elem. Euclidis de proportionibus inuenit.
Theoremata multa vniuersalia reddidit, inuenit etiam Arachnen, horolo­
gium, videlicet solare, in quo lineæ horariæ, & arcus signorum in modum
araneæ
se secant. Vitr. Octaetidem, idest, Solis, ac Lunæ per octonos an­
nos
recursus docuit. scripsit de Geometria, & Astronomia. Mathematicas
ad
vsum mechanicum vnà cum Archita traducere conatus est: quos am­
bos
Plato redarguit, quòd Philosophiam prostituissent.

ARCHITA TERENTIVS Mechanice inuentor: reprehensus à
Platone
, vt modo dictum est. Cubum reperit. ligneam columbam volantem
exhibuit
. qua præterea ratione duas medias reperiret, extat apud Eutocium.

THEÆTETVS ATHENIENSIS Architæ Tarentini sodalis,
cum
quo Geometrica auxit. Procl. primus de quinque solidis tractauit. Laer.
inuenit
10. decimi.

BRYSO, & ANTIPHON Circuli quadrationem inuenire conantur. extant
ipsorum
conatus apud Arist. quos explicauimus in
locis
Math.

PHILIPPVS MENDÆVS discipulus Platonis. loca Mathema­
tica
operum Platonis explicauit. Comperit Iridem insequentes se fugere,
fugientes
verò insequi.

HELICO CYGICENVS Platonis familiaris, cùm Dyonisio Re­
gi
solis defectum, qui tunc accidit, antea multò prænunciasset, Rex summa
admiratione
affectus, argenti talentum ei donauit.

PHILOSOPHVS, Platonis auditor. De interuallo Solis, & Lunæ. de
eclypsi. de magnitudine Solis, Lunæ, & terræ. de Planetis. de Arithmetica.
de numeris fecundis, de opticis, de circularibus, & medietatibus egit. Suida.

SEXTVM SECVLVM INCIPIENS

Ab Vrbe cond. ann. 401
Ante Christi Natiuitatem ann. 352
Tito Manlio Dictatore.

In quo Alex. Mag. imperauit: obijtque; ann. ab Orbe cond. 3791.
ab
Vrbe cond. 425.

THEVDIVS MAGNES, elementa geometrica tertius con­
struxit
. Procl.

CYGICINVS ATHENIENSIS geometrica amplia­
uit. Procl.

HERMOTIMVS COLOPHONIVS, quartus elementa geo­
metrica
vberiora reddidit.

ARISTÆVS senior, ante Euclidem demonstrauit de conicis: quem
Euclides
in ijsdem sequutus est. Item de resolutione. Item de locis solidis,
lib. 5. Pappus.