| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
315
quales, & variæ esse debent, & ad diuersas plagas
tendentes, prout in spongiæ porositatibus supremis
infimis, & lateralibus aqua ingreditur; at quia se
mel aqua commota necessariò impetum concipit, er
gò necessè est, vt vis prædicti impetus impressi mini
mè otiosa sit, proindèque percussiones inferat tùm
particulis solidis ipsius spongiæ, cùm etiam particu
lis aquæ contiguæ, quare non poterit extingui om
ninò prædicta agitatio, nisi post aliquod tempus, post
quàm scilicèt ab impedimentis à glutine partium eius
demmet aquæ illatis, impetus præconceptus extin
guatur. Patet ergò, quòd agitatio aquæ, quæ in spon
giæ madefactione contingit, non est propria ipsius a
quæ, neque fluiditatem eius constituit, sed potiùs
est effectus dependens à vi grauitatis eiusdem fluidi,
quatenùs iuxtà naturæ institutum, & hydrostaticæ
leges insinuari debet intra spongiæ porositates, vel
inanes, vel à leuiori corpore aereo occupatas.
Cap 7. dę
natura flui
ditatis.
PROP. CXLIX.
Commotio aquæ ad instar ebullitionis, quæ in pumicis ma
defactione obseruatur, non est propria, & constitu
tiua fluidatis eius, sed est effectus dependens à
pondere eiusdem fluidi.
IMmittatur postea intra aquam pumex loco spon
giæ, cuius porositates aere refertæ sunt, tunc aqua
vtpotè grauior aere intra prædictas porositates con
tento sensim in pumicis exterioribus foraminibus in-