| Cardano, Girolamo De subtilitate 1663 | ||||||
|
664
magis arbores, & excæcat quàm nix,
tum etiam quia pruina serius aduenit. Nam
nix non nisi hyeme fit, quia tenuis illa
substantia non facilè congelatur. At ros
facilè congelatur, quia terreus est, ideò se
rius aduenit pruina quàm nix. Quid dico
serius? celerius inchoat tempus pruinæ, &
tardius finitur quàm niuis. Indicium est
pruinam circa terram fieri, quòd in domi
bus iuxta vdos parietes fiat: loco enim ro
ris in hyeme fit pruina. Quare neque nix,
neque pruina gelascit, neque in grandi
nem vertitur. Oportet enim ad grandinem,
& glaciem faciendam cogi vaporem: at in
niue & pruina aër est, igitur neque nix,
neque pruina, dum consistunt, in glaciem,
aut grandinem transire possunt. Grando
autem altiore loco fit, quàm nix: tum quia
necesse est æstate altiorem locum esse vbi
frigeat, quàm hyeme: hoc enim ab ini
tio demonstratum est: tum quia vapores
æstate, ob aëris tenuitatem, & illorum ca
lorem, ac subtilitatem, & Solis vim al
tius attolluntur. In grandine autem com
pressionem fieri necesse est, vt cogatur in
glaciem. Fit autem quandoque tantæ ma
gnitudinis, vt ingentibus lapidibus æque
tur, & iumenta occidat, & domos diruat.
Commune est autem arborum fructus, ac
segetes confringere, excutere, atque pro
strare. Sed grandinem absque ventis gene
rari est impossibile: nam si aër tenuis est,
non est frigidus, quare gelascere non po
test vapor, si crassus absque ventis cogi
non potest. Ad grandinem autem & co
gi vaporem ne nix fiat, aut pruina, &
gelascere, ne aqua ac pluuia, necesse est.
Quamobrem nix & grando simul vix fieri
queunt. Vtraque autem pluuiæ copulari
potest, quoniam quod non congelatur, &
cogitur, pluuia fit, non grando: quod co
gitur dum aër tenuior est, quàm vt om
nem prohibeat contractionem, niui vt
pluuia sociatur. Manifestum est igitur, &
cum niue, & cum grandine frigora maxi
ma fieri: sicut hyeme cùm pluit, teporem:
aliter enim nix fieret.
Pruina fri
gidior niue.
Pruina cur
magis occi
dat arbores
quàm nix.
At dices quónam pacto in montium ca
cuminibus nix fiet, & quomodo ea erunt
frigidissima, cùm ibi à monte reflexio fiat?
Sed nil mirum est in ipso cacumine montis
frigus maximum esse, quia cùm aër natura
sit frigidissimus, etiam locus ex quo radij,
reflectuntur inæqualis est, vt non ad eun
dem locum reflectantur. Est etiam angustus,
& ideò parua fit reflexio: tùm verò per se
natura frigidus, quoniam lapideus, pars etiam
montis in vmbra posita: & quod maximum
est, partes cacumini vicinæ, quoniam ab
imo vallium, & à plano terræ plurimum
distant, ideò sunt frigidissimæ. Flantibus
igitur ventis cùm aër per æquistantia fe
ratur, montium cacumina mirum in modum
refrigerari necesse est: hoc autem in Pro
blematibus a nobis ostensum est. At cùm
nebulæ altiùs à iugo montis attollantur, li
cet à terra non plus 2000. passuum eleuen
tur, quia tamen à iugo montis, hinc fit vt
à plano terræ longè plus distent nebulæ: vt
si mons quinque millia passuum ascendat,
nebulæ ad 7000. passuum quandoque à pla
no terræ fermè distent. Tum verò fiunt ni
ues ob nimiam altitudinem nebularum, in
hyeme etiam tepida, aut grando in æstate.
Commune enim est niuibus, grandini, nim
bis, duobus modis fieri: aut ibidem eleua
to vapore, aut alibi, atque eo per ventos
translato. Verùm grando vbicunque fiat non
absque vento fit: plerunque autem pluribus
inuicem pugnantibus ventis. Aqua autem
difficillimè altius ascendit, tum quia coge
retur, tum quia grauis spontè descendit, si
non impetu ventorum contineatur. Sed gran
dini contingit, quia non fit nisi cogatur, vt
sono nolarum persæpè dissipetur. Aër enim
altius cum impetu exiguo delatus, prohibet
cogi vaporem. Cùm autem coguntur, des
cendunt impetu grauitatis, & ventorum:
parte autem qua aërem scindunt, fiunt pla
niores, atque candidiores, vnde tonsuram
habere videntur, vulgusque ignauum ob
id putat cecidisse sacerdotum præcantatio
nibus. Cùm verò vapor accensus magna vi
lacerat nubes densatas, fiunt fulgura, & ex
illorum casu tonitrua. At cùm nebulæ qui
bus niues continentur densæ non sint, lace
rari cum impetu nequeunt: quare neque
fulgur, neque tonitru auditur, dum nix des
cendit, vt nec hyeme. Si verò hyeme co
ruscet, & tonitru exaudiatur, pluuia non nix
descendit, & persæpe grando, vt annis pro
ximè præteritis contigit mense Decembri
bis, & iuxta brumam. Hoc autem quia vapor
calidus ascendens eam regionem tepefece
rat. Ergo pluuiæ hyeme minimè fiunt, raræ
& breues æstate. Vere autem cùm plus se
quens dies absumat, quàm prior traxerit
( nam dies posterior calidior est in vere, &
breuiorem habeat noctem ) ob id minus
pluit, quàm autumno: diutius autem quàm
æstate, ac sæpius, quàm hyeme. Ex hoc li
quet, cùm plurimum pluerit hyeme, tepi
dam futuram hyemem, ac minus salubrem:
si æstate, humidum esse aërem, atque ob
id morbosum: si vere, frigidum Ver. Au
tumno verò pluuias maximas, ac diutur
nas fieri contingit: vnde creditum est hoc
fieri exortu Arcturi, sed hoc perperàm.
Nam autumno cùm adhuc Sol validus sit,
multi vapores sursum attrahuntur: sed
cùm succedens dies longiorem præceden
te habeat noctem, & ipsa dies etiam te
pidior, necesse est cogi vaporem, inde
que descendere. Terra autem madefacta
rursus trahitur quod descenderat, vtpote
in terræ superficie hærens, atque etiam
aliquid profundius quod additur, atque
ita fiunt non solùm pluuiæ, atque imbres,
sed etiam nimbi. Hoc autem maximè con
tingit, cùm ex humidiore loco ventis de
latæ nubes initium pluuiæ dederint: aliter
autem sensim coguntur, ac sensim augen
tur. Si ex alio loco deferantur, repentè ma
gni esse incipiunt. Si autem non decidant,
hoc est ob vnam trium causarum: vel quia
non incipiunt, & tunc siccissimus ille pror
sus est autumnus: vel quia postquàm pri
mò deciderint, argue rursus coactæ nubes