294


describerent rectas lineas æquales, vel orbes inæqua­
les
, & crescentes in eadem proportione, quam distan­
tiæ
à centro, seu axe firmo habent, nec aliter contin­
gere
aliquando posset. At quia constat non vniuersam
aquam
lacus directè æquali motu moueri, vel conuer­
ti
vnà cum interna illa portione translata, vel circum­
ducta
, sed videmus, quòd remotissimæ partes placi­
omninò quiescunt, dum intermediæ excurrunt,
vel
rotantur velocissimo motu, nec à maxima veloci­
tate
internarum partium prædicti corporis, vel fluidę
rotæ
immediatè transitur ad partes fluidi remotiores
prorsùs
quiescentes, quæ officium vasis suppleant,
sed
vt videre est in aqua turbida, & in aere fumoso
transitur
ordinato decremento ab aquæ partibus ve­
locissimè
directo motu agitatis, vel reuolutis per mi­

nùs
veloces gradatim, quousque ad extimas quie­
scentes
perueniatur; non igitur aqua habere poterit
partes
connexas vnum continuum constituentes. His
præmissis
deuenio ad propositionem principalem.

Cap. 7. dę
natura
flui­
ditatis.

Ex pro 137.

PROP. CXL.

Partes fluidum corpus primum componentes
fluidæ
non sunt.

SI enim hoc verum non est, minimæ particulæ, ex
quibus
fluidum constat, sint semper fluidæ, si fie­
ri
potest, ergo diuidendo corpus fluidum indesinen­
tèr
, & infinitè numquam deueniemus ad minimam̨
eius
particulam, quæ fluida non sit, sed semper flui-