1

SERENISSIMAE PRINCIPI

ELISABETHAE,

FREDERICI BOHEMIAE REGIS,

COMITIS PALATINI ET ELECTORIS SACRI ROMANI IMPERII,

FILIAE NATU MAXIMAE.

5

Serénissima Princepsa,
Maximum
fructum percepi scriptorum, quae antehac
in
lucem edidi, quòd ea perlegere dignata sis, quòdque,
eorum
occasione in notitiam tuam admissus, tales do­
tes
tuas esse cognoverim, ut  re gentis humanae esse
putem
, eas seculis in exemplum proponi. Non deceret
me
vel adulari, vel aliquid non satis perspectum affir­
mare
, praesertim hoc in loco, in quo veritatis funda­
menta
jacere conaturus sum; & scio non affectatum ac
simplex
Philosophi judicium generosae modestiae tuae
gratius
fore, quàm magis exornatas blandiorum ho­
minum
laudationes. Quapropter ea tantùm scribam,