289

Cap. 7. dę
natura
flui­
ditatis.

PROP. CXXXVI.

Partes quantæ actu infinitæ numero, & inter se inæquales
componunt
extensionem infinitam.

SInt partes AB, CD, EF, GH, IK, &c. numero in­
finitæ
, & inter se inæquales. Dico extensionem
infinitam
conflare. Quia dantur omnes partes quan­
numero infinitæ, ergò datur earum minima, quæ
sit
AB, & ex reliquis maioribus secentur portiones
CL, EM, GN, &c. singulæ æquales minimæ AB; &
quia
particulæ infinitæ inæquales
figure
AB
, CD, EF, &c. maiorem exten­
sionem
componunt, quàm partes in­
finitæ
diminutæ, inter se æquales
AB
, CL, EM, &c. &, ex præcedenti,
infinitæ
particulæ quantæ eiusdem generis AB, CL,
EM
, &c. inter se æquales componunt extensionem̨
infinitam
, ergò multò magis insi initæ partes illis ma­
iores
inæquales AB, CD, EF, &c. extensionem infi­
nitam
efficient, quod erat.

PROP. CXXXVII.

Si eiusdem aggregati aliquæ partes moueantur cæteris quie­
scentibus
, vel omnes inæqualibus motibus agitentur,
qui
tamen non competant, nec aptari possint
partibus
corporis duri, & consistentis, ne­
cessariò
illius aggregati partes erunt
actu
diuisæ.