| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
288
hæc illam metitur, vel non; & primò ponamus RS ab
A mensurari, habebit ergo RS ad A eamdem propor
tionem, quam aliquis numerus finitus ad vnitatem,
& ideò in infinita multitudine partium A, B, C, &c.
sumi potest multitudo partium, quæ maior sit numero
partium ipsius RS, & prædicta maior multitudo par
tium efficiat extensionem X proculdubio X maior erit
ipsa RS, at aggregatum ex infinitis particulis A, B, C,
&c. maiorem extensionem creat quam prædicta mul
titudo finita X, ergo multò magis aggregatum ex in
finitis particulis maiorem extensionem efficit, quàm
habeat RS, illa verò extensio quæ maior est quacunque
quantitate finita, necessariò infinita erit, ergo aggre
gatum ex particulis quantis numerò infinitis inter se
æqualibus efficit extensionem infinitam.
Cap. 7. dę
natura flui
ditatis.
Secundò sint A, & RS inter 
se incommensurabilia, patet ipsi
RS addi posse portionem aliæ
quam SV ita vt RV multiplex
sit ipsius A, & tunc aggregatum
ex infinitis particulis æqualibus
A, B, C, &c. maiorem extensionem efficiet quàm
RV, vt mox ostensum fuit, & ideò multò maiorem
extensionem, quàm RS, creabit, proptereaque infi
nitam esse concludemus. 