| Descartes, René Principia philosophiae 1644 |
|
293
rectas versus R & S, donec ibi tam multis particulis
secundi aut tertii elementi occurrerint, ut ab ipsis
utrimque reflectantur versus V. Totumque spatium
RVS per quòd ita sparguntur, vocatur sphaera virtutis,
sive activitatis, hujus magnetis O; quam patet eò ma
jorem esse debere, quò magnes est major, praesertim
quò longior secundùm lineam AB, quia particulae
striatae longiùs per illum progredientesajorem agi
tationem acquirunt. Ita etiam quae transeunt per
magnetem P, recta utrimque pergunt versus S & T,
atque inde reflectuntur versus X, totumque ae [...] rem in
sphaerâ suae activitatis contentum propellunt; sed non
ideò expellunt, si nullum habeat locum quò possit
recedere, ut nullum habet, cùm istorum magnetum
sphaerae virtutis sunt ab invicem disjunctae. Sed cùm
in unam coalescunt, tunc primò facilius est particulis
striatis, quae veniunt ab O versus S, recta pergere
usque ad P in locum earum quae ex T per X ad S & b
revertebantur, quàm reflecti versus V & R, quò non
difficulter pergunt venientes ab X; faciliusque est ve
nientibus à P ad S pergere usque ad O, quàm reflecti
versus X, quò etiam non difficulter pergunt venientes
ab V; sicque istae particulae striatae non aliter transeunt
per hos duos magnetes O & P, quàm si unicus esset.
Deinde facilius est particulis striatis, rectà pergenti
bus ab O ad P, atque à P ad O, ae [...] rem intermedium
expellere ab S versus R & T in locum magnetum O &
P, sicque efficere, ut hi magnetes ad invicem acce
dant, donec se contingant in S, quàm per totum istum
aerem eniti ab A ad b, atque ab V ad X; quae duae
viae breviores fiunt, cùm hi duo magnetes ad invicem