| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
292
quos multò faciliùs fluunt quàm per ae [...] rem circumja
centem, à quo idcirco juxta magnetem retinentur; ut
etiam, propter meatus quos habent in Terrâ interiore,
major est earum copia in toto ae [...] re, aliisque corporibus
Terram ambientibus, quàm in coelo. Et ita, quantum
ad vim magneticam, eadem planè omnia putanda sunt
de uno magnete, respectu alterius magnetis, ac de
Terrâ, quae ipsa maximus magnes dici potest.
CLII.
Cur unus magnes ad
alium se convertat &
inclinet, eodem modo
atque ad terram a.
25
30
5
Neque verò duo magnetes se tantùm ad invicem
convertunt, donec polus Borealis unius polum Austra
lem alterius respiciat; sed praeterea postquam sunt ita
conversi, ad invicem accedunt, donec se mutuò con
tingant, si nihil ipsorum motum impediat. Notandum
enim est particulas striatas celerrimè moveri, quamdiu
versantur in meatibus magnetum, quia ibi feruntur
impetu primi elementi ad quòd pertinent; cùmque inde
egrediuntur, occurrere particulis aliorum corporum,
easque propellere, quoniam hae, ad secundum aut
tertium elementum pertinentes, non tantum habent
celeritatis. Ita illae quae transeunt per magnetem O,
celeritate quâ seruntur ab A ad B, atque à B ad A,
vim acquirunt ulteriùs progrediendi secundùm lineas