| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 |
|
243
IX. Heinc igitur, quando ais, fore, vt mibi eruditiomnes
accelerationem violentam concedant, non verò descensum, nisi
hunc ab eius acceleratione mente, vt dictum est, seiunctum à
principio externo, & contra naturæ inclinationem procedere
euidentiùs ostendam: Vides primò non esse opus, vt osten
dam descensum fieri contra naturæ inclinationem, qui
existimo illum fieri sine naturæ reluctatione. Deinde
satis mihi tribui, cùm acceleratio esse violenta conce
ditur; quippe motus solus, qui est ab acceleratione, siue
à caussa accelerante, sensibilis est, atque adeò solus, de
quo consentaneum sit requirere, naturalis-ne sit, an
violentus; cùm alioquin motum, seu descensum illum
residuum, qui persæcula integra fieri non possit sensi
bilis, nemo perinde sit curaturus. Tertio requisiisse
me illum, vt esset principium, à quo acceleratio incipe
ret, fieretque radix proportionis, qua acceleratio in
crescit. Quòd autem illum esse putârim ab externo
principio, caussa fuit imprimis, quia animaduert, si
Deus vacuum fecerit locum intra regionem aëris, in
quem nihil prorsùs neque ex aëre, neque ex Terra, ne
que aliunde penetret, ac lapis in eius medio collocetui;
futurum non esse, curlapis versus vllam partem mouea
tur, magis quàm motus fuisset, si illum Deus in eodem
loco ante conditum Mundum constituisset, aut mo
uendus esset, si deinceps totus circa eum Mundus de
strueretur. Nempe, quia nihil penitùs cum toto Mun
do communicaret, perinde illi penitùs foret, seu esset,
seu non esset Mundus. Et quia aliunde animaduerti
futurum, vt si Deus circum creârit, restitueritve aërem,
lapis tum moueatur, feraturque versus Terram, potius