19

Cap. 2. dę
momentis

grauium
in
fluido
inna­
tantium

SIt pondus A maius, B verò minus alligata extre­
mitatibus
funis ADB, qui supponatur omninò
grauitate
carere, & reuoluatur circa trochleam CDE
conuertibilem
circa axim fixum F. patet quòd funes
AC
, & BE perpendiculariter ad ho­
figure
rizontem CE prementes, & extensi
contingunt
peripheriam rotæ in ter­
minis
oppositis C, & E eiusdem dia­
metri
, seu libræ horizontalis, ergo
funes
CA, & EB sunt inter se paralle­
li;
coniungatur postea recta linea AB,
seceturque
bifariam in G, & vt pon­
dus
A ad B ita fiat distantia BI ad IA
manifestum est (ex mechanicis) punc­
tum
I esse centrum grauitatis com­
munis
duorum colligatorum ponde­
rum
A & B, funis enim hanc propor­
tionem
non alterat, cùm nullius gra­
uitatis
supponatur: ascendat postea
pondus
minus B vbicumque ad L, & deprimatur ma­
ius
pondus A vsque ad K. dico quod ambo in com­
muni
centro grauitatis descendunt circa libræ cen­
trum
, seu fulcimentum stabile G motu directo, & per­
pendiculari
ad horizontem. coniungatur recta lineą
KL quia funis ADB æqualis, imò idem est, quàm K
DL, igitur ablato communi ADL erit descensus AK
æqualis
ascensui BL; quare in triangulis similibus
ob
æquidistantiam laterum AK & BL homologorum
vt
AK ad BL ita erit AG ad GB & ita pariter KML