| Guevara, Giovanni di In Aristotelis mechanicas commentarii 1627 | ||||||
|
269
prouenit à resistentia medij locum non statim cedentis, vs
ipsemet Philosophus postea docet tex. 70. quod cum non
esset in vacuo, non posset resistere; proindeque confestim de
loco ad locum cuncta proiecta transferri contingeret per
vnicum mutatum esse. Quod satis est insinuasse ad suaden
das difficultates, quæ contra explicatam virtutem congere
re plerique conantur.
Quæstio Trigesimaquarta.
Cvr neque parua valde, neque magna longè
proÿci queunt, sed commensurationem quan
dam illa habere oportet ad id quod proÿcit? An
quia necesse est, quod proÿcitur, & impellitur,
contraniti ei vnde impellitur quod autem
magnitudine sua nihil cedit, c ut imbecillita
te nihil contranititur, non efficit pròiectionem
neque impulsionem. Quod enim muliò impellentis excedit vi
res, haud quaquam cedit: quod verò multò est imbecillius, nihil
contranititur. An quia tantum fertur id quod fertur, quan
tum aëris mouerit ad profundum: quod autem non mouetur,
neque mouebit quippiam, accidit auiem illis ambo illbæc babe
ve. Valde enim magnum, & valde paruum, ceu non mota exi
stant: alterum namque nihil mouet, alterum verò nihil mo
uetur.
COMMENTARIVS.
Qvid in causa sit quærit hic Aristoteles, vt neque
parua valde, neque magna nimis longè proijci queant,
sed proportionem quandum habere debeant ipsa
proiecta cum proijciente. Docetque primò id esse, quòd
in proiectione semper ac necessariò intercedat aliqua proie
cti resistentia, quæ tamen à proijciente vincitur, ea supera
tur. Vnde quod magnitudine sua, ac pondero sitate ita resi
stit, vt nihil cedat, nec eius renitentia valeat superari; aut
ex opposito paruitate, & imbecillitate propria, nihil omni-