| Newton, Isaac Philosophia naturalis principia mathematica 1713 | ||||||
|
Reg.8. Inventis longitudinibus AH, HX; si jam desideretur
positio rectæ AH,secundum quam Projectile, data illa cum veloci
tate emissum, incidit in punctum quodvis K:ad puncta A& K
erigantur rectæ AC, KFhorizonti perpendiculares, quarum AC
deorsum tendat, & æquetur ipsi AIseu 1/2HX.Asymptotis AK,
KFdescribatur Hyperbola, cujus conjugata transeat per punctum
C,centroque A& intervallo AHdescribatur Circulus secans Hy
perbolam illam in puncto H;& Projectile secundum rectam AH
emissum incidet in punctum K. Q.E.I.Nam punctum H,ob
datam longitudinem AH,locatur alicubi in Circulo descripto. A
gatur CHoccurrens ipsis AK& KF,illi in E,huic in F;& ob 
parallelas CH, MX& æquales AC, AI,erit AEæqualis AM,
& propterea etiam æqualis KN.Sed CEest ad AEut FHad
KN,& propterea CE& FHæquantur. Incidit ergo punctum
Hin Hyperbolam Asymptotis AK, KFdescriptam, cujus conju
gata transit per punctum C,atque adeo reperitur in communi in
tersectione Hyperbolæ hujus & Circuli descripti. Q.E.D.No
tandum est autem quod hæc operatio perinde se habet, sive recta
AKNhorizonti parallela sit, sive ad horizontem in angulo quo
vis inclinata: quodque ex duabus intersectionibus H, Hduo pro
deunt anguli NAH, NAH; & quod in Praxi mechanica sufficit