255
bet contrarietatem cum grauitate, aut leuitate, quæ sunt
qualitates
inter se contrariæ. Et confirmari adhuc potest,
quia
si gradus aliquis grauitatis expelleretur è proiecto, id
fieret
per introductionem similis gradus leuitatis, vt gradus
frigoris
per gradum caloris; atque adeò non per introdu­
ctionem
qualitatis impetus, quæ indifferens est ad coexi­
stendum cum grauitate, aut leuitate. Licet quandoque ex
prædominio impediat effectum, seu motum vtriusque vel
alterutræ
qualitatis oppositæ. Nam si dirigatur ad latera
per
lineam horizonti paralellam, nec sinit proiectum ascen­
dere
, nec descendere; ac sursum ferens pondera prohibet
descensum
, non minus ac ascensum leuium dum ea deorsum
deprimit
. Quod si pleraque grauia nimia grauitate proijci
minimè
valeant, nullamque propterea impetus introductio­
nem
, aut productionem in se admittant: hoc certè non pro­
uenit
ex contrarietate, quam formaliter grauitas habeat
cum
impetu; sed ex repugnantia, quam dicit ad motum
præter
naturalem, ac requisitum tanquam conditionem ad
hoc
vt impetus producatur, & incutiatur. Etenim quod mo­
neri
nequit, nec potest impelli, & absque impulsu, nulla fieri
valet
proiectio. Sicut contrà quantò plus, aut velociùs
graue
aliquod à proijciente agitatur, tantò maiorem ab eo
impetum
recipit, longiusque proijcitur.

Soluit igitur quæstionem Aristoteles dicens, proiecta ex
eo
à latione cessare, quod virtus motiua impellens, quam
vocat
potentiam, & qua ipsa ferebantur, tandem desinat,
atque
marcescat. Quod profectò duplici ex causa euenire
posse
subiungit. Nimirum vel propter simplicem retractio­
nem
, vt cum proiecta alterius corporis obiectu, siue repulsu
retrahuntur
à tali motu, ac sistere coguntur: ( Nam quippe
tunc
cessante progressu, ac motu, cessat & impetus, qui sicut
præuio
motu producitur, ita quamdiu durat conseruatur in
motu
tanquam cum propria dispositione;) vel propter in­
clinationem
, quam potius ipsa proiecta habeant ad alium
motum
, vt sursum, vel deorsum per naturalem grauitatem,
aut
leuitatem quando talis inclinatio rursus coeperit præ-