| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 | ||||||
|
Quæso te verò, optime Vir, quomodò putes ista
cum iis, quæ mox dixisti, cohærere? Nam si ego qui
dem meâ experientiâ nouam veritati lucem attuli, quî
ergo tu mihi veritatem ignotam, ac maiori luce il
lustratam aperuisti? An tuâ illâ experientiâ, cui mea
fuit opposita? At si mea quidem veritati lucem, tua
ipsi tenebras fecit. An adhibito à te ratiocinio? At cùm
id non fuerit aliunde, quàm ex iis tenebris deductum;
quomodo rem mihi aperuit, quæ coram allata à me
luce euanuit? Spem factam ais, vt huius lucis à me al
latæ beneficio veritatem quæsitam certiùs inueniamus.
Et quomodo ergo tu sic eam habuisti, vt à me quæsi
tam mihi ab errore vindicatam iam exhibueris? An
forte, quia iuxta lucem à me allatam es ratiocinatus?
Non sanè: quin potiùs constitisti semper in illis iisdem
tenebris, hoc est hæsisti semper principiis ex tua illa
falsa Experientia ductis. Ac laudabilissimum quidem,
quod profiteris te veritatem, vbicumque inuenta fue
rit, perquàm grate, & cum plausu, suauitateque ample
xaturum: sed cùm sit quidem quæstio de ea, quam
profiteris simul te mihi aperuisse, exhibuisseque: quo
modo, amabò, vis ista excipiam?
At cæteris in rebus tam acutè non vidisti, & tam certò
in illis deceptus es, quàm auspicatò tibi, ac fœliciter illud
ceßit.
Ipse verò hebetem me neque nescio, neque diffi
teor; at magno tamen desiderio acutè videndi non
careo. Vnde & cùm in cæteris rebus non sim aliunde
ratiocinatus, quàm iuxta eam lucem, quæ per factam à
me experientiam allata est, vellem ostenderes quid