| Guevara, Giovanni di In Aristotelis mechanicas commentarii 1627 | ||||||
|
253
sequenti quæstione de ipsa latione pertractat. Vnde post
breuem solutionem huius quæstionis, addit: An potius ab
surdum esse videtur, nos isthæc quærere, ac in dubitationem
vocare, principium relinquentes. Nempe causam huius ces
sationis consistentem in ipsa natura virtutis, qua proiecta;
feruntur, ac de qua acturus erat in sequenti quæstione. Ve
rùm totam huius rei doctrinam spectando non immeritò
Aristotelem id egisse comperiemus, cùm ad explicandam
tam occultæ qualitatis naturam non parum conducat illam
à proprio interitu explorare.
Rectè igitur primo loco hìc quærit Aristoteles, cur ea,
quæ proijciuntur cessent à latione. Et ratio dubitandi est,
quia proiecta cessare non possunt à latione, nisi eius causa,
cessante, quæ est virtus impressa à proijciente, vt quæst. se
quen. patebit: virtus autem hæc semel impressa non vide
tur posse cessare. Nam vel hoc contingeret per defectum
causæ conseruantis, vel per aduentum alicuius formæ con
trariæ: sed talis virtus existens in proiecto iam separato à
proijciente, non potest desinere ob defectum causæ con
seruantis: Siquidem iam perijsset vbi primo seiunctum fuit
fuit proiectum ipsum à proijciente; sicut lumen quando se
paratur illuminatum ab illuminante: nec per aduentum
formæ contrariæ, cum nulla talis forma de nouo produca
tur in proiecto quando cessat à motu: Ergo virtus prædicta
non videtur posse desinere, ideoque nec proiectum à latione
cessare.
Nonnulli tamen respondent, virtutem illam impressam
in proiectis paulatim remitti, ac tandem penitus corrumpi
per reproductionem deperditæ grauitatis ad impressionem
illius. Putant enim in ipso actu impressionis impetus, mul
tùm minui de grauitate naturali ipsius corporis proiecti;
quod cùm violenter fiat, ipsum & corpus cum primò sepa
ratur à proijciente paulatimue reducit in pristinam grauita
tem, per quam sensim etiam expellitur virtus illa à proijcien
te impressa, quæ vocatur impetus, siue impulsus, & sic proie
ctum cessat à latione. Quod explicant atque confirmant