244
+ unc. 20.00″ æquatur momento BC hoc est 1 ℞, factâ per
Antithesin
communi subtractione (70756/1121481) ℞, remanet æquatio
inter
pondus unc. 20.00″ & (1050725/1121481) ℞, & factâ divisione emer­
git
pretium 1 ℞, hoc est momentum BC pondo unc. 21. 347tʹ.
atque adeò momentum ipsius AC est pondo unc. 1. 347″; cui
si
addatur cylindri D gravitas unc. 20, totum momentum in A
est
unc. 21. 347tʹ, omnino æquale momento ipsius B: id quod
ab
initio vix sperare audebam, cum hæc operatio à superiore
differat
solùm per (1/1000). Hîc pariter brachij AC gravitas abso­
luta
pondo unc. 2. 66″. habet momentum unc. 1. 347tʹ, cum
ejus
semissis sit unc. 1. 330tʹ, quæ est minima atque prorsùs
contemnenda
differentia: quî enim fieri potuit, ut, quantali­
bet adhiberetur diligentia in metiendo, & ponderando, ne
pilum
quidem à verò aberrarem? aut quis omninò certus sit
omnes
parallelepipedi partes æquali prorsùs fuisse præditas gra­
vitate
, itaut quæ pars ad arboris radicem vergebat, non fuerit
paulò
densior, aut interiùs nodulum aliquem latentem habue­
rit
, quo factum fuerit, ut vera gravitas instituto calculo non
exactissimè
responderet? simili ratione semissis gravitatis bra­
chij
BC intelligitur in extremitate B: nam fiat ut longitudo
BC 72. 40″ ad longitudinem AC 18.16″, ita reciprocè pon­
dus
in A unc. 21. 347tʹ ad pondus in B unc. 5. 354tʹ: erat au­
tem
brachij BC gravitas absoluta unc. 10. 59″ cujus, semissis
5. 295tʹ. differt ab invento pondere solùm per (50/1000) unciæ, hoc
est
ferè sesquiscrupulum, seu grana 34.

Ex his quidem satis apparebat brachij gravitatem in libræ
jugo
intelligendam esse, quasi ejus semissis in ipsâ extremitate
constitueretur
, seu, quod idem est, tota gravitas brachij ad
mediam
longitudinem applicaretur (eadem siquidem esse mo­
menta
totius gravitatis in dimidiatâ distantiâ, ac dimidiæ gra­
vitatis
in totâ distantiâ, ex sæpiùs dictis est manifestum) mihi
tamen
satisfactum non existimabam, nisi ulteriore experimento
veritatis
vestigia persequerer. Quare eundem plumbeum cy­
lindrum
, cujus longitudo erat palmi 1. unc. 1. (9/10), ita in extre­
mitate
A collocavi, ut super AI jaceret, & factum est æquili­
brium
in E, eratque EA longitudo unc. (22 4/10). Tùm diviso bi­
fariam
in O spatio AI, quod cylindrus jacens occupabat, ex