| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 |
|
5
tet oratio: quippe quod, si mentis aciem paullo diligentius
adhibuerimus, nihil esse in Aristotele, quin illud à Plato
ne prius disputatum fuerit, procul dubio inueniemus: quam
quam Phylosophus iste vere diuinus, multa præsertim de mori
bus grauissimè, & copiosissimè disputauit, quæ ab Aristotele,
ne attinguntur quidem. Aliquando ergo vtriusque rationem
habebimus: & ab vtroque nostram, quantulamcumque Phy
losophyam, mutuabimur: alterum cum altero (vt res ipsa po
stulare videbitur) vltrò citroque vicissim conferemus: vt ex
hac mutua vtriusque collatione eliciatur aliquando, elidatur
que veritas perinde ac ex crebro silicis, & ferri attritu excu
titur, eliditur que ignis: nec Platonis modo, sed & omnium ferè
antiquorum sententias disputabimus: ad Auerrois postea di
gressiones diuertemus: dignus est enim Auerroes, dum digre
ditur, qui cum Aristotele conferatur: quia ad grauissimam
Aristotelis doctrinam, doctissimam que eiusdem grauitatem,
vel omnino, vel saltem quam proximè accedit: Sunt Auer
rois digressiones inuentione fœcundæ, sententiarum pondere
graues, argumentorum numero neruosæ, Peripatetica metho
do distinctæ, & (quod ex illis accepimus, qui Auerrois lin
guam nouerunt) dictione splendidæ: vt nihil fœcundius, gra
uius, neruosius, distinctius, splendidius: Quis Auerroe, dum
digreditur, proponit absolutius? Quis narrat euidentius? Quis
docet apertius? Quis confirmat efficacius? Quis confutat acrius?
Quis colligit neruosius? Qui nerui? Qui lacerti? Qui vigor? Quod
pectus? Quanta causæ fiducia? Nusquam cessat: Nusquam
iacet: Nusquam restitit: Nusquam dormitat: sed vbique
properans sequacem, obtemperantemque lectorem Auerroes
secum rapit: it a vt mirandum non sit, si in his nostris discepta
tionibus maximam Auerrois rationem habituri simus: quod