| Barocius, Franciscus Heronis mechanici liber 1572, tr. Francesco Barocio | ||||||
|

Fossoriæ testudines basis muro applicata
De fodinarum sustentatione, & combustione. Cap. IIII.
CVm aut murus à facie introrsum ad crassitiem per
foratus fuerit, totque separationes secundum
latitudinem susceperit, quot etiam testudines
sunt: atque iam dicti duo viri à se inuicem con
uersi intus absque impedimento in ipsis sepa
rationibus fodiant: non amplius indigent Testudine, cùm
ad laterales fodiant partes, ab ipsaque muri crassitie intus
conseruentur. At ne fodientibus murus coincidat, sustente
tur intus, fulciaturque sustentaculis subtilibus potius, ac fre
quentibus, quàm crassis, & raris tabula supra, infraque posi
ta, ne dum terram versus sub relaxantur sustentacula, male
sustineant. cùm verò fodina completa, sustentataque fuerit:
intercapedo epistyliorum repleatur materijs facilè combu
stibilibus, verbi gratia virgultis, lignis siccis, tædis scissis, &