| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
Simplicius libro quarto de cælo particula trigesima dixit
vtrumque corpus esse continuum, ideo partem a parte sustine,
ri, & propter eam causam pondus non sentiri, vt animalia in
parietum foraminibus latitantia, à parietum graui pondere
non præmuntur, quia vndique murus semetipsum sustentat,
quæ an vera sint alibi disputauimus, ea quæ nos attulimus, ve
rissima esse arbitramur, ideo Simplicium prudentes præteri
mus, & à parte Auerrois stamus, à quo hanc nostram senten
tiam mutuati sumus. Est ergo aer, & aqua tum grauis, tum
leuis in suo loco naturali non propriè, sed quia vtrumque cor
pus tum graue, tum leue, tum sursum, tum deorsum portat,
& vtriusque motum iuuat, siue natura, siue violentia fiant.
Reditus ad exemplum vtris illius, de quo supra
capite sexto diximus. Cap. XII.
EAM ob rem vter inflatus (vt ad illum reuertamur, à
quo disceptatio nostra sensim effulxit) maioris ponde
ris esse solet vtre non inflato, quod aer in vtre inflato in
clusus sit grauis, id est vtris grauis motum deorsum iuuet, &
inflatum vtrem deorsum celerius portet, quam si non esset in
flatus; & eiusdem motum citatiorem efficiat, non alia de causa,
quam ea sit, quam hactenus accepistis. Plumbum etiam quod
ferro rarius est, ferro est grauius in aere propter aeris par
tes, quæ plures in raro plumbo, quam indenso ferro continen
tur: qua de re Aristoteles agit libro quarto Physicorum par
ticula octuagesimaquarta, & octuagesimaquinta, hæc ad ma
teriam.
Ad formam argumenti supra adducti cum ex tertio cæ
li particula vigesimaoctaua, & ex quarto cæli particula tri-