228
rum nixu, & ita minus laborabunt. Et

quo
minus laborabunt brachia, plus
corpus
laborabit. Et ideò, ut declara­
tum
est suprà, minor labor erit cum æ­
qualiter
ambo laborabunt. Tertium,
quo
minor erit proportio c b ad b a,
eo
maius spatium pertransibit remex,
qui
mouet ex a in d, sed tanto facilius

mouebit
, quia labor motus b c minue­
figure
tur, ut suprà uisum est per longitudinem a b & d b, ut suprà demon
strauimus
. Quartum, cùm remus transierit quoddam spatium
iuxta
robur, puta ex c in e, necesse est ut eleuetur super aquam, tum
quia
impediret motum pro gressus nauis, tum ut transferatur ante:
aliter
si transferretur ante sub aqua difficilius multo, quam per aë­
rem
transferretur, & retroageret tantundem nauim, quantum an­
tea
retroactam impulit. His per se notis dico, quòd translato remo
ex
c in e, necesse est nauim contrà transferri ex f in g: nam quia impe
dimentum
ex aqua transitur c in e, maius est quam nauis super
quam
, & remus debet transferri ex a in d, & non potest transferri
nisi
uel stante naui, & translato c in e, uel stante a b c remo, & trans­
lata
naui: & tunc necesse est, ut e progrediatur ad h, ita dessecabit
quam
ch, ergo difficultas manet eadem fermè, ex his fit motus com
positus
, ut palma non redeat usque ad e, sed maneat remus minus in­
clinatus
, & quasi ad perpendiculum in h. Et manifestum est, q̊d erit
motus
compositus ex retro cessu remi & pro cessu nauis. Qui etiam
remiges
circa medium sunt minus laborarent, si remus æqualiter
promineret
extra scalmum, sed magis laborant, quia proportio est
eadem
, & a b est longior, & crassior remus, ut minus flectatur ob
longitudinem
, aliter si esset æqualis crassitudinis, & multo longior
flecteretur
aut frangeretur, ideò robustiores remiges ponuntur in
medio
triremis. Iuuatur præterea motus nauis prorsum ex percus­
sione
remi, & impetu iam aquisito cum nixu remi in aduersum su­
perueniente
. Rursus cum nauis transferatur eodem tempore antè
quò
a progreditur ad d, manifestum est quòd magna pars est ex
motu
nauis, non nixu corporis aut uirium: & ita quod celerius mo
uetur
ex c in h, ab initio dum nauis quiescit, aut tardius mouetur,
tardius
autem dum nauis progreditur.

Per 15. pri­
mi
Elem.

Per 4. sexti
E
lem.

Prop. 188.

Propos. 71.

Propositio ducentesima.

Cur temo cum paruus sit magnam nauim agere potest: & cur cum
uarietas
sit in prora, ipse constituatur in puppi. Et cum transuersim
ab
aqua prematur, rectà nauim dirigat?