| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
244
ris E in superficiem corporis C cadentibus, quin aqua
D multos sibi patentissimos meatus sub istis fragmen
tis retinuerit: per quos tanta semper ejus quantitas à
mari versus radices montium redit, quanta ex mon
tibus egreditur. Atque ita, ut animalium sanguis in
eorum venis & arteriis, sic aqua in terrae venis & in
fluviis circulariter fluit.
LXV.
Cur mare non augea
tur ex eo, quòd flu
mina in illud fluant.
25
5
Et quamvis mare sit salsum, solae tamen aquae dulcis
particulae in fontes ascendunt, quia nempe sunt te
nues ac flexiles, particulae autem salis, cùm sint rigidae
ac durae, nec facilè in vapores mutari, nec ullo modo
per obliquos terrae meatus transire possunt. Et quam
vis assidu isla aqua dulcis in mare per flumina rever
tatur, non ideò mare dulcescit, quia semper aequalis
quantitas salis in eo manet.
LXVI.
Cur fontes non sint sal
si, nec mare dulces
cat.
10
15
Sed tamen non valde mirabimur, si fortè in qui
busdam puteis, à mari valde remotis, multum salis
reperiatur. Cùm enim terra multis rimis fatiscat, fieri
facilè potest, ut aqua salsa non percolata usque ad
illos puteos perveniat: sive quia maris superficies
aequè alta est atque ipsorum fundus; sive etiam quia;