225
figure

MECHANICORUMLIBER TERTIUS.

De Libra.

EXPLICATIS superiore Libro Causis motûs Ma­
chinalis
, ordinis ratio postularet, ut ad ipsas Ma­
chinas
, seu, ut ab Antiquioribus apud Pappum
lib.8. Collect. Mathem. prop.10. vocantur, Facul­
tates
, ad quas Machinamenta ab artificibus exco­
gitata
reducuntur, aut ex quibus hæc componuntur, exami­
nandas
& explicandas progrederemur: Et fortè alicui videatur
ab
instituto nostro alienum libram hîc considerare, quippe quæ
non
ad motum oneribus conciliandum inventa est, ideóque
nec
inter Facultates enumeratur, sed usum omnem habet in
motu
prohibendo, ubi factum fuerit ponderibus æquilibrium.
Nec eo quidem consilio libræ momenta hic expendo, ut indè
Vectis
rationes explicentur (quemadmodum non paucis placet)
non
enim Vectis vires ad libræ Rationes revocandas existimo,
cum
sua cuique Facultati causa insit, communis illa quidem,
sed
quæ perinde in Vecte reperitur, atque si nulla prorsus
existeret
libra. Verùm eatenus libram Mechanicæ contem­
plationi
inserendam censeo, quatenus non minoris artis est ea,
quæ
in motum prona sunt, cohibere & sistere, quàm onera
quiescentia
per vim suo loco dimovere: Cum maximè ad libram
pertineat
Statera, in qua modicum pondus multò majori pon­
deri
æquipollet, æquatis in dispari gravitate gravitationum