212

DE MOTU
CORPORUM

PROPOSITIO II. THEOREMA II.

Si Corpori resistitur in ratione velocitatis, & idem sola vi insita
per
Medium similare moveatur, sumantur autem tempora æqua­
lia
: velocitates in principiis singulorum temporum sunt in pro­
gressione
Geometrica, & spatia singulis temporibus descripta
sunt
ut velocitates.

Cas.1. Dividatur tempus in particulas æquales; & si ipsis parti­
cularum
initiis agat vis resistentiæ impulso unico, quæ sit ut velo­
citas
: erit decrementum velocitatis singulis temporis particulis ut
eadem
velocitas. Sunt ergo velocitates differentiis suis proportio­
nales
, & propterea (per Lem. I. Lib. II.) continue proportionales.
Proinde
si ex æquali particularum numero componantur tempora
quælibet
æqualia, erunt velocitates ipsis temporum initiis, ut ter­
mini
in progressione continua, qui per saltum capiuntur, omisso
passim
æquali terminorum intermediorum numero. Componuntur
autem
horum terminorum rationes ex æqualibus rationibus termi­
norum
intermediorum æqualiter repetitis, & propterea sunt æqua­
les
. Igitur velocitates, his terminis proportionales, sunt in pro­
gressione
Geometrica. Minuantur jam æquales illæ temporum par­
ticulæ
, & augeatur earum numerus in infinitum, eo ut resistentiæ
impulsus
reddatur continuus; & velocitates in principiis æqualium
temporum
, semper continue proportionales, erunt in hoc etiam
casu
continue proportionales. Q.E.D.

Cas.2. Et divisim velocitatum differentiæ, hoc est, earum partes
singulis
temporibus amissæ, sunt ut totæ: Spatia autem singulis
temporibus
descripta sunt ut velocitatum partes amissæ, (per Prop.
I
. Lib II.) & propterea etiam ut totæ. que E. D.

Corol.Hinc si Asymptotis rectangulis ADC, CHdescribatur
Hyperbola
BG,sintque AB, DGad Asymptoton ACperpen­
diculares
, & exponatur tum corporis velocitas tum resistentia Me­
dii
, ipso motus initio, per lineam quam­
figure
vis
datam AC,elapso autem tempore ali­
quo
per lineam indefinitam DC:exponi
potest
tempus per aream ABGD,& spa­
tium
eo tempore descriptum per lineam
AD.Nam si area illa per motum puncti
Daugeatur uniformiter ad modum tempo-