| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
220
exuperantis grauitate est grauis.
Præterea propter humiditatem grauitas inest aeri, vt le
uitas, propter caliditatem eidem inesse creditur. Atqui aeris
humiditas maior est eiusdem caliditate libro secundo de gene
ratione particula vigesimatertia, & quarto metheorologico
rum particula vigesima: ergo aeris grauitas est eiusdem leui
tate maior.
In contrariam partem hoc efficacissimum argumentum
potest adduci, quod plurima fieri ea ratione debet, quia ma
ximum habet robur.
Si aer est magis grauis, quam leuis, quia aeris humiditas
est eiusdem caliditate maior; aqua erit omnium elementorum
grauissima, quia in aqua est humiditas, quæ grauitatis est cau
sa, & est à summa frigiditate aucta, quæ est causa summæ
grauitatis: quod probatur summa caliditas in igne summæ le
uitatis est causa: ergo summa frigiditas in aqua est summæ
grauitatis causa: per locum ab oppositis; est igitur aqua du
plici grauitatis causa grauissima, & summæ frigiditatis, &
remissæ humiditatis: terra autem vnam tantum causam ha
bet grauitatis, nec eamdem summam nempè frigiditatem.
Ariditas enim in terra grauitatis causa esse nequit, quia in
igni eadem ariditas eiusdem grauitatis causa esset, at non est,
quia leuissimus est ignis, quæ omnia sunt tam absurda, quam
absurdissima. Argumentum ductum est assimili. Dixerat
Auerroes commentatione vndetrigesima aeris humiditatem
esse eiusdem caliditate maiorem; ideo aeris grauitatem esse
eiusdem leuitate maiorem. Grauitas igitur, & leuitas propter
primas qualitates elementis tribuuntur: at frigiditas graui
tatem præstat: ergo maior frigiditas maiorem grauitatem,
& maxima frigiditas maximam grauitatem præstabit per