211

LIBER
SECUNDUS
.

DE
MOTU
CORPORUM
LIBER
SECUNDUS.

SECTIO I.

De Motu Corporum quibus resistitur in ratione
Velocitatis
.

PROPOSITIO I. THEOREMA I.

Corporis, cui resistitur in ratione velocitatis, motus ex resistentia
amissus
est ut spatium movendo confectum.

NAm cum motus singulis temporis particulis æqualibus amissus
sit
ut velocitas, hoc est, ut itineris confecti particula: erit,
componendo
, motus toto tempore amissus ut iter totum. Q.E.D.

Corol.Igitur si corpus, gravitate omni destitutum, in spatiis libe­
ris
sola vi insita moveatur; ac detur tum motus totus sub initio, tum
etiam
motus reliquus post spatium aliquod confectum: dabitur spa­
tium
totum quod corpus infinito tempore describere potest. Erit
enim
spatium illud ad spatium jam descriptum, ut motus totus sub
initio
ad motus illius partem amissam.

LEMMA I.

Quantitates differentiis suis proportionales, sunt continue propor­
tionales
.

Sit A ad A-B ut B ad B-C & C ad C-D, &c. & dividendo
fiet
A ad B ut B ad C & C ad D, &c. Q.E.D.