239
per eadem duo extrema puncta K, L, duci possunt infiniti circuli maximi.
Atque hæc est Aristotelis sententia, non sine ingrata tautologia, tandem vt­
cunque
expressa.

347

In 7. problema (Cur Sol, & Luna plana esse videntur, cùm tamen sphærica
sint
? An, vt ea omnia, quorum quodnam plus, minusuè, distet, incertum sit, æquè
posita
esse videntur? sic etiam res, quamuis vna, cùm plures tamen habeat partes,
nisi
varius color adsit, partes illæ omnes, ex æquo collocatas videri necesse est: quod
autem
ex æquo videtur, necessarium etiam est æquabile, ac planum apparere)
Quæstionem
hanc demonstratiuè pertractat Vitellio lib. 4. proposit. 65. Eu­
clides
etiam theor. 25. optices. cæterùm textus satis clarus videtur: vbi au­
tem
ait (nisi varius color adsit) hoc ait, quia nonnulli colores sunt, qui fa­
ciunt
, vt obiecta appareant prominentiora, & proinde propinquiora; ta­
les
sunt colores, qui præ cæteris Iucidiores sunt: alij verò sunt, qui obiecta
deprimunt
, & proinde remouent; cuiusmodi sunt colores omnes tenebri­
cosi. posito igitur in re visa eodem colore, partes illius ob magnam distan­
tiam
videntur æqualiter à visu distare, & ideo res plana apparet. quia, quam­
uis
distantiæ illæ partium ab oculo ab inuicem differant, tamen parum dif­
ferunt
, idcircò eas sensus iudicat æquales, sicque; æqualiter iudicamus distare
partes
remotissimæ sphæræ, quamuis pars illa, cui linea visualis perpendi­
culariter
accidit, sit propinquior; siue illa, quæ est in medio hemiphærij visi:
partes
autem, quæ sunt circa basim dicti hemisphærij sint remotiores. reli­
qua
ex se manifesta sunt.

348

In 8. problema (Cur Sol oriens, etque occidens vmbras efficit longas; efferens
se
, minores: obtinens cœli medium minimas? An quod oriens primo vmbram ter­
æquidistantem reddit, ac infinitam pęnè protrahit, deinde longam, & postea mi­
norem
subinde? quia linea recta, quæ de superiori puncto elicitur, interius cadit.
figure
sit Gnomon A B. Sol, vbi C, & vbi D.
radius
igitur ex C, preficiscens, est C F,
& exterius procedit, quàm radius D E.
est
autem vmbra B E, Sole sublimiori
existente
: vmbra verò B F, Sole humi­
liori
. ergò quò Sol altior fuerit, mi­
nor
vmbra erit, minimaqué tunc erit, cum
Sol
super caput nostrum versabitur)
Problema
præsens est idem cum quar­
to
huius sectionis: eadem igitur ex­
positio
vtrique inseruiat. hoc solum addendum est, Gnomonem apud græcos
inter
cætera significare stylum solaris horologij: in quo sensu hoc loco po­
nitur
. significat præterea amussim, seu normam, quæ nihil aliud est, quam
quidam
angulus rectus materialis: & quoniam stylus horologij figitur ad
angulos
rectos in plano horizontali, propterea ipse quoque Gnomon appel­
latus
est: imò plerique amussim quandam horologijs præsertim viatorijs, lo­
co
styli accommodant.

349

In 9. (Cur vmbræ Lunæ maiores, quam Solis sunt cùm eodem proueniant per­
pendiculo
? An quod Sol superior, quam Luna est? itaque necesse est radium à supe­
riore
procedentem intus cadere. sit Gnomon A D, Luna B Sol C, Lunæ radius B F.