227
curio, ita moles immersa ad molem extan­
tem
, paria sunt grauitatis & leuitatis mo­
menta
: nam partes 11 leuitantes vt 2 ha­
bent
momentum leuitatis 22; & duæ partes
in
aëre grauitantes vt 11 habent momentum
grauitatis
vt 22; igitur sequitur consistentia.
Quod
si vlteriùs deprimatur plumbum in­
trà
mercurium, augentur leuitatis momen­
ta
, & minuitur grauitas, ideò sibi relictum
ascendit;
& si plures plumbi partes quàm
(2/13) extrahantur ex mercurio, descendet, quia
grauitatis
momenta augentur supra momen­
ta
leuitatis; & ibi demum quiescet, vbi fit
momentorum
æqualitas.

CV
Quota
pars
solidi
inna­
tantis
emer­
gat
ex hu­
mido
.

Gal. Habetis super quo ad rauim vsque
disputetis
, si hanc persequi quæstionem vo­
lueritis;
& illud fortasse demum conficietis,
incertum
esse, vtrùm grauia in aquâ minùs
conentur
deorsum quam in aere, an verò quam­
uis
æquè conentur, minùs tamen proficiant
propter
aquæ in oppositum conantis resisten
tiam: cum vtroque scilicet experimenta co­
hærent
.

Guld. Haud tanti est: sed istis dimissis,
ad
alia, si lubet, transeamus: satis enim pro
Archimede
disseruimus.

LAVS DEO.