223
tur locus ciphrarum: id quod vt certiùs fiat,
colloco
A sub F ita, vt A sit sub antepenulti­
mâ figurâ. Quia verò quando B in F duci­
tur
, vnica tantùm esset ciphra nullitatis ad
ipsum
F pertinens, ideò productus H scribi­
tur
sub penultimâ figurâ. Cubus demùm L
sub
puncto collocatur, quia nullam habet
ciphram nullitatis, quæ omittatur.
Quod autem pertinet ad ipsam metho­
dum
, res clara est. Dum enim triplum la­
teris
primi ducitur in latus ipsum, hoc est F
in
A, producitur G, quod est triplum qua­
drati
ipsius A. Dum verò B in F ducitur, &
fit
H, planum, quod fit, est ex latere secun­
do
in triplum lateris primi. Additis G & H
fit
summa I, hoc est 3 A Quad. + 3 A in B.
Hæc
summa multiplicatur per B, & fit K,
hoc
est 3 A Quadr. in B + 3 A in B Quadr.
Additur
demum L cubus ipsius B, vt ipsius
lateris
A + B cubus sit A cub. + 3 A Quadr.
in
B + 3 A in B Quadr. + B cub.

Mers. Præsagiebat animus me aliquid ex
te
auditurum, quod operationem hanc fa­
cilem
redderet atque expeditam, vixque pu­
to
aliquid addi posse facilitatis atque perspi­
cuitatis;
cum nullâ hìc opus sit numerorum
translatione
, & triplicatio lateris primi A,
aut
multiplicatio lateris secundi B in F tri­