| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
221
ximum cubum C, cuius latus est A: subtra
ho C ex D, & remanet E, cui addo tres fi
guras ad sequens punctum pertinentes. De
inde triplico A, & est F, quem sub penulti
mâ figurâ colloco, cui subscribo A sub figu
râ antepenultimâ. Duco A in F, & produ
citur G: & assumpto G tanquam diuisore nu
meri E, habeo Quotientem B, scilicet latus
secundum: Tum B in F duco, & produci
tur H sub penultimâ figurâ. Additis G & H,
fit summa I: quæ per latus secundum ductą
producit K; cui sub puncto dati numeri sub
scribitur lateris secundi B cubus L; atque ex
K & L fit summa M auferenda ex E: & qui re
linquitur numerus N, pertinet ad sequens
punctum.
Quod spectat ad numerorum collocatio
nem sub penultimâ vel antepenultimá figu
râ, satis videtis id factum esse propter com
pendium, quo omittuntur ciphræ nullita
tis, vltimo loco addendæ; est siquidem la
teris primi numerus decadicus, si cum late
re secundo comparetur: quare dum triplica
tur, & fit F, vna ciphra nullitatis esset sub
puncto: & dum hoc triplum per ipsum la
tus ducitur, in producto essent vltimo loco
duæ ciphræ ideò sub antepenultimâ figurâ
collocatur numerus productus, vt relinqua