222
Semina de terraque necesse est funditus ipsa
Ignis
corpora per totum consurgere fontem,
Et
simul exspirare foras, exireque in auras;
Non
ita viva tamen, calidus queat ut fieri fons.
Praeterea
dispersa foras erumpere cogit
Vis
per aquam subito, sursumque ea conciliari.
quod
genus endo mari spirat fons dulcis aquai;
Qui
scatit; & salsas circum se dimovet undas.
Et
multis alijs praebet regionibus aequor
Utilitatem
opportunam sitientibus nautis,
Quod
dulcis inter salsas intervomit undas.
Sic
igitur per eum possunt erumpere fontem
Et
scatere illa foras in stuppam semina: quo cum
Conveniunt;
aut cum tedai corpori adherent:
Ardescunt facile extemplo: quia multa quoque in se
Semina
habent ignis stuppae, tedaeque tenentes.
Nonne
vides etiam,nocturna ad lumina lychnum
Nuper
ubi extinctum admoveas, accendier ante,
Quam
tetigit flammam ? tedamque pari ratione ?
Multaque
praeterea prius ipso tacta vapore
Eminus
ardescunt, quam comminus imbuat ignis.
Hoc
igitur fleri quoque in illo fonte putandum est.

Quod superest, agere incipiam, quo foedere fiat
Naturae
, lapis hic ut ferrum ducere possit,
Quem
magneta vocant patrio de nomine Gray,
Magnetum
quia fit patriis in finibus ortus.
Hunc
homines lapidem mirantur: quippe catenam
Saepe
ex anellis reddit pendentibus ex se.
Quinque
etenim licet interdum, pluresque videre
Ordine
demissos levibus iactarier auris;
Unus
ubi ex uno dependet supter adherens;
Ex
alioque allus lapidis vim, vinclaque noscit: