Nox ubi terribili terras caligine texit.</s><s id="s.001869"> <lb/>
Quod nimis a verast longe ratione remotum.</s><s id="s.001870"> <lb/>
Quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai, <lb/>
Non quierit calidum supera de reddere parte, <lb/>
Cum superum lumen tanto fervore fruatur; <lb/>
Qui queat hic supter tam crasso corpore terram <lb/>
Percoquere humorem & calido sociare vapori ? </s><s id="s.001871"> <lb/>
Praesertim cum vix possit per saepta domorum <lb/>
Insinuare suum radijs ardentibus aestum ? </s><s id="s.001872"> <lb/>
Quae ratio est igitur? </s><s id="s.001873"> nimirum terra magis quod <lb/>
Rara tenet circum fontem, quam cetera tellus: <lb/>
Multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.</s><s id="s.001874"> <lb/>
Hinc ubi roriferis terram nox obruit umbris; <lb/>
Extemplo subtus frigescit terra, coitque.</s><s id="s.001875"> <lb/>
Hac ratione fit, ut, tamquam compressa manu sit, <lb/>
Exprimat in fontem, quae semina cumque habet ignis, <lb/>
Quae calidum faciunt aquae tactum, atque saporem.</s><s id="s.001876"> <lb/>
Inde ubi sol radijs terram dimovit obortus <lb/>
Et rarefecit calido miscente vapore: <lb/>
Rursus in antiquas redeunt primordia sedes <lb/>
Ignis, & in terram cedit calor omnis aquai.</s><s id="s.001877"> <lb/>
Frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.</s><s id="s.001878"> <lb/>
Praeterea solis radiis iactatur aquai <lb/>
Humor, & in luce tremulo rarescit ab aestu: <lb/>
Propterea fit uti quae semina cumque habet ignis <lb/>
Dimittat: quasi saepe gelum, quod continet in se, <lb/>
Mittit, & exolvit glaciem, nodosque relaxat.</s> <lb/>
</p>
<p type="main"><s id="s.001879">Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe <lb/>
Stuppa iacit flammas concepto protinus igni; <lb/>
Tedaque consimili ratione accensa per undas <lb/>
Conlucet, quocumque natans impellitur auris: <lb/>
Nimirum quia sunt in aqua permulta vaporis <lb/>