219
Scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt;
Multa
modis multis multarum semina rerum
Quod
permista gerit tellus, discretaque tradit.
Nocturnumque
recens extinctum lumen, ubi acris
Nidore
offendit nares, consopit ibidem:
Deicere ut privos qui morbo mittere suevit:
Castoreoque gravi mulier sopita recumbit;
Et
manibus nitidum teneris opus effluit ey,
Tempore
eo si odorata est, quo menstrua solvit.
Multaque
praeterea languentia membra per artus
Solvunt;
atque animam labefactant sedibus intus.
Denique
si calidis etiam cunctare lavacris,
Plenior
& fueris solio ferventis aquai,
Quam
facile in medio fit uti des saepe ruinas ?
Carbonumque
gravis vis, atque odor insinuatur
Quam
facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante;
Aut
nisi membra prius pertexit frigida servus;
Aut
sit odos vini, plagae manabilis mora ?
Nonne
vides etiam terra quoque sulfur in ipsa
Gignier
, & tetro concrescere odore bitumen ?
Denique
, ubi argenti venas, aurique sequuntur
Terrai penitus scrutantes abdita ferro,
Qualis
expiret scaptensula subter odores?
Quidve
mali fit ut exhalent aurata metalla ?
Quas
hominum reddunt facies ? qualisque colores ?
Nonne
vides, audisve perire in tempore parvo
Quam
soleant ? & quam vitai copia defiat,
Quos
opere in tali cohibet vis magna ? necesse est
Hos
igitur tellus omnis exaestuat aestus;
Expiratque
foras in aperta, promptaque caeli.

Sic & averna loca alitibus summittere debent
Mortiferam vim, de terra quae surgit in auras,