214
Humorem magno conceptum ex aequore ponti;
Et
passim toto terrarum spargere in orbi,
Cum
pluit in terris, & venti nubila portant.
Postremo
, quoniam raro cum corpore tellus
Est
, & coniunctast, oras maris undique cingens:
Debet
, ut in mare de terris venit humor aquai,
In
terras itidem manare ex aequore salso.
Percolatur
enim virus, retroque remanat
Materies
humoris, & ad caput amnibus omnis
Confluit: inde super terras redit agmine dulci;
Qua
via secta semel liquido pede detulit undas.

Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
Expirent
ignes interdum turbine tanto,
Expediam
. neque enim media de clade coorta
Flammea
tempestas Siculum dominata per agros
Finitimis
ad se convertit gentibus ora,
Fumida
cum caeli scintillare omnia templa
Cernentes
pavida complebant pectora cura,
Quid
moliretur rerum natura novarum.

Hisce tibi in rebus late est, alteque videndum,
Et
longe cunctas in partis dispiciendum,
Ut
reminiscaris summam rerum esse profundam,
Et
videas caelum summai totius unum
Quam
sit parvula pars, & quam multesima constet;
Et
quota pars homo sit terrai totius unus.
Quod
bene propositum si plane contueare,
Ac
videas; plane mirari multa relinquas.
Num
quis enim nostrum miratur, si quis in artus
Accepit
calido febrim fervore coortam,
Aut
alium quemvis morbi per membra dolorem?
Opturgescit enim subito pes: arripit acer
Saepe
dolor dentes; oculos invadit in ipsos: